Villa, quae extenditur 20 ha, sita est loco edito 400 m, in viridibus collibus municipii Capolonae, in splendido amphiteatro naturali: agri, silvae, oliveta et vineae, duo iam specula, a familia Magnani coluntur, cui semper aequa ratio cum natura fuit.

Oleum olearium merum, vinum farinae, mel et mala conditiva sunt aliqua multarum rerum quas in villa invenietis quae res verae et merae sunt ut omnes antiqui fructus agricolarum.

Villa tuscanica propria agricolarum aedita saeculo XIX p.ch.n., rursus firmiter constructa ab opificibus maxime idoneis, qui sapienter materiis antiquitus traditis usi sunt.

In inferiore domo, in amplo atrio accipiemini, cum magno foco lapideo et arcubus latericiis, in superiore autem domo ampla hospitia sunt, quae libere convertuntur ad usum cubiculorum.

Suppellectiles Genere antiquo atque cura singularum rerum, una cum familiAritate operae vestram commorationem gratissimam facient.

              

Dispensatrices Tina et Sara, rebus puris merisque utentes, cibos Tuscanica ratione paratos Vobis coquent et praeditos incundo sapore et dulci gustatu.

Antiqua culinarum praecepta agicolae rationis, parata viridibus fructis villae, magna quiete et tranquillitate augebuntur.

Ante magnum focum vel sub astris vos remittere poteritis colloquentes incunde suaviterque, degustantes vinum optimum « chianti », procul ab urbis tumultu.

Praeter itinera apta ad usum “trekking” vel “montain-bike”, quae in villa conduci possunt, multi apparatus athletarum certaminum haud procul sunt, ubi delectari poteritis: piscinae et campi ad equitandum vel ad ludum « tennis » vel « golf » utiles.

Musea maxima et urbes splendidae insignes operibus arte factis sine difficultate consequi poteritis :

aestate, praeterea, paganalia et elegantes symphoniae vallem laetitiā afficient.

Sine dubio, per totam vestram commorationem, omnes nuntios omnemque percontationem laeto cum animo vobis suppeditabimus.

Fattoria Le Rocche

tel - fax +39575420643

e-mail: fattoria@fattorialerocche.it